- LOCI
- LOCIAggeno ad Frontinum, sunt aut monumenta ipsa, aut spatia monumentis deputata; quo modo accipienda vox Locus, in Edicto Praetoris et apud IC. Sed et interdum Locum pro Loculo ipso s. sarcophago sumpsêre, in quo effertur cadaver; Latini feresrum dicunt, ut Graeci νεκροφορεῖον. Erat autem Loci aut sepulchri spatium apud Vett. legitimum, quinque aut 6. pedes, et plerumque muro claudebatur, ut in monumento Regillae:Τὴν ὅςςην περὶ τεῖχος ἐΰτροχον ἐςτεφάνωται.Quod vocabatur munimentum sepulchri, ut in l. 38. D. de Religios. et sumptib. fun. Nonnumquam solâ inscriptione sepulchri, de modo agri, quiad mon umentum pertinebat, cavebatur. Tot pedes in fronte, tot pedes in agro. Quo pertinent Notae illae, apud Valerium Probum. IN FR. P. VI. LAT. VII. in fronte pedes sex, Latum septem. Item IN. FR. P. XX. in fronte pedes vig inti. IN. AGR. P. XX. in agro pedes viginti. ET saepenumero, qui fundum vendebat Locum excipiebat. quo ipse posterique sui infer ri possent: uti fecerat Caelius quidam Mantuanus, qui consumptis opibus ac praediis venditis, solum sepulturae locum excepit, tribus ulnis h. e. duodecim pedibus latum. In quem proin lusit Virg. eo aenigmate, quo crucem Grammaticis se fixisse ipse professus est: Eclog. 3. v. 4.Die quibus in terris et eris mibi magnus ApolloTreis pateat caeli spatium non amplius ulnas,Vide Salmas. ad Solin. p. 1222.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.